- DECIUS
- I.DECIUSConsul cum Longino. A. U. C. 1139.II.DECIUSConsul solus, A. U. C. 1280.III.DECIUSapud Iac. de Vitriaco Hist. Occid. c. 10. Ea quae turpiter in Ecclesiis lucrabantur, in tabornis et ludis deciorum --- turpius expendebant, et in Edicto S. Ludovici Regis Fr. apud Nangium, Scholas etiam deciorum prohibemus omnino. ita ut tenentes eas districte puniantur. Fabrica vero deciorum prohibeatur ubique: talus seu taxillus est, Gallis De. Quos non fuisse quadratos olim, uti nunc sunt, discimus ex pseudo. Ovid. de Vetulal. 1.Cum decius sit sex laterum, sex et numerorumSimplicium, tribus in deciis sunt octo decemque,Quorum nonnisi tres possunt deciis superesse etc.Vocis etymon monnulli arcessunt a dare, teslerasque huiusmodi quasi datas volunt appellatas, vide supra in Dadus. Alb. Acarisius Dados dictos vult, q. ditos, i. e. digitos, horum enim in hoc ludi genere praecipuus usus, Gallique Dez etiamnum Digitalia appellant. Car. vero du Fresne ludum Deciorum nuncupatum putat, ex vet. Gallico, Ius de De, h. e. Iudicium Dei, seu sortes per tesseras aleatorias iactae, vide eum in Glossario. plura vide hanc in rem infra, ubi de Talis Tesserisque.IV.DECIUSnomen pl. Tribuni, qui C. Marcio Coriolano diem ad populum dixit, quod gravi annonâ advectum e Sicilia frumentum, magno pretio dandum populo curasset.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.